Szolgálat 27. (1975)

VI. Pál pápa üzenete - Bevezető

VI. PÁL PÁPA ÜZENETE A Szentév alkalmából szerkesztőségünk egy kis beszámolót és két kiadványt juttatott el a Szentatyának, örömmel továbbítjuk a pap­testvéreknek és minden olvasónknak a megbízásából kapott választ. Segreteria di Stato Dal Vaticano, 14 Iunii 1975 N. 283455 Reverende Pater, Egregium quoddam solacium maximumque gaudium attulerunt Beatissimo Patri recentiores litterae tuae et munera, quae pro te ipse atque cuncta Unione Cleri Hungarici tam officioso animo et pio affectu misisti. Piacúit nimirum in primis Suae Sanctitati ex narratione tua proxi- me cognoscere augescentem usque magnitudinem consociationis vestrae per totum terrarum orbem dispersae nec non excellentiam apostolico- rum operum in quae adeo impense ac sedulo incumbitis; praesertim ergo laetatus est de numero eorum grandi, qui commentarios a vobis emissos „Szolgálat“ recipere ubique et legere solent. Merita similiter vestra agnovit in ipsis voluminibus quae nuperrime edita dono detu- listi: „Zsoltároskönyv“ et „Igeszolgálat Életfordulókon“. Facile Summus Pontifex inde valuit aestimare, quantas utilitates spiritales perciperent societatis vestrae quantaque fidei rectae adiu- menta et solamina etiam Catholici Hungari per terras Mine haurirent. Singulos itaque vos paterna cum benevolentia salutat tamquam si co­ram in Űrbe Roma vos peregrinatores admiserit. Testificationem vestrae erga Ecclesiam Dei fidelitatis promptissimus suscipit et gratias habet de hisce signis animorum Christi Vicario deditorum. Optat denique ac precatur Beatissimus Pater, ut pro sua bona vo- luntate fideique constantia Catholici Hungarici abundantissime de caelis cumulentur hoc Iubilaeo anno optabilibus dojiis reconciliationis et renovationis, ubicunque sunt, et ut sibi persuadeant Supremum Ecclesiae Pastorem semper praesentem ipsis adfuturum esse voce et amore paterno, at maximé Benedictione Sua Apostolica quam tibi et omnibus sociis vestrisque inceptis et vinculo caritatis libens sane con- cedit. Haec egomet ex auctoritate officii mei tibi rescripsi atque cupio nunc oblatam hanc opportunitatem adhibere ut consentanea cum re- verentia tibi me in Domino deditum esse profitear. + G. Benelli Subst. ■ l 3

Next

/
Oldalképek
Tartalom