Dertsik János: Paralella linguae Aramaicae seu Chaldaicae et Syriacae institutio (Pestini, 1835) - K.960
r — • e « )A nj v , csk’tho (annulus) ; 1; V ■ decheltho (timor). V. Puncta Kuschoi et Ruchoch, quae in codicibus manuscriptis rubro plerumque colore appinguntur, litteris j.^» subposita lenius seu cum adspiratione, imposita vero durius seu sine adspiratione efferendas monent, ut ch'toboch (liber tuus); yA A , c h“t h o b a i c (libri tui). VI. Signa interpunctionis et distinctionis in variis editionibus variant. Juxta Amiram a) nostra duo puncta protaseos membra secernunt, sunt ergo quod apud nos colon aut semicolon: b) duo puncta oblique a sinistra ad dextram posita, ita ut dextrum sit infra lineam ( •. ), protasin dirimit ab apodosi; habet proin eam vim, quam apud nos colon: c) duo puncta obliqua, a dextra ad sinistram vergentia, ita ut dextrum punctum paulo supra lineam emineat ( .•), apodosin in sua membra dispescit, id ergo potestate, quod nostrum comma: d) punctum unum saepe periodum terminat, alias fere nostro commati aequale: e), puncti nostri quandoque vices agunt quatuor puncta (::) (•:•), quae maxime distinguunt.