Ranolder János: Sermones sacri auditoribus suis oblati (Pestini, 1842) - 90.209
perpetuo .sh spit tat cultu; tpto sit: demum scopulis , in quibus mulli naufragium feceratit, feliciter evitatis, ad veritatis, virtutis et salutis portum securus appellat. — Et utinam appellat omnis, atque omnibus omnino causam Domini strenue agentibus, triumphet fides , regnet casta Evangelii probitas, floreat jiax christiana ac dilectio, ei flectantur omnium genua gentium Regi aeterno , soli nimirum digno , qui accipiat gloriam et cultum universorum ! — Quos in fines, dignissimos utique, si vel aliquid contulero, consilio , votisque meis me non excidisse magnopere laetabor. Itaque Eruamini ÄA f monitis his velat una comitibus fidissimis ad felicitatem fallacem quidem declinandam, veram vero obtinendam ; hoc primum in schola Magistri coelestis discentes , felicitatem in quiete animi latere: ita demum sapientia christiana in disciplinam vos suscipiet, — ita rusticari vobiscum amabit felicitas vera; — qua ipsa Dominus, qui Matth 5 3 4. 8 terram mitibus et coelum mundis corde promisit, vos hic quidem diutissime , illic vero olim semper frui largiatur clemens / fill