Ranolder János: Sermones sacri auditoribus suis oblati (Pestini, 1842) - 90.209
49 coleret? — porro, qui Deo non reddit, quae Dei sunt, quomodo, quae Caesaris sunt, Caesari fideliter praestaret? — qui Deum iudicem non timet, qui tamen non, ut iudices terrae, sententiam dicturus, testibus eget, sed ipse penetralia ipsa penetrat, corda scrutatur et renes, et in abscondito quoque videt, — qui hunc non timet, — quomodo obtemperaret regislatoribus et iudicibus hominibus, inprimis ubi vigilantiam eorum fallere potest! Ex fructibus eorum cognoscetis eos! Eius eapropter illos monitos vellem, eam nonnisi sanam illuminationem esse et veram, quae verissimae innititur» doctrinae divinae, — et eam nonnisi culturam vere proficuam esse, quae summum illud virtutis et perfectionis exemplar, in Salvatore conspicuum, quoad licet, imitando exprimere nititur. Ex his AA! egredi, ad haec tendere debet omnis sapiens sui aliorumve cultura; nam vetustum illud : „initium sapientiae timor, reverentia, Dominiet hodie verum est, nisi, — ubi iam nova nonnisi arrident, — velut quid vetusti, aut plane obsoleti, non tantum novitatis gratiam, sed pondus quoque, imo et veritatis speciem amiserit. Ast nemo cor suum seducat. Deus non impune negligitur, et qui deserit eum , ipse deseretur. 4