Ranolder János: Sermones sacri auditoribus suis oblati (Pestini, 1842) - 90.209
M paverat, ipse vero Deum — Patrem suum appellans; nos Deo reconciliare, nos ad Eum reducere nitebatur, ut omni sensu nobis revera esset, quod verbis illis, quae omnia comprehendunt, dixerat : yego sum via, veritas ? et vita.Ki — Etenim quo praecipue titulo par erat redimendis nobis et infinitae iustitiae reconciliandis? et quatenus noster una viae dux evasit, veritatis magister, exemplar, et vitae auctor ? Eatenus AA! quoniam, ut S. Petrus docet, ,,peccatum non fecit, nec dolus erat in ore eius “ ,falis enim, ut S. Paulus addit, — talis decebat, ut nobis esset pontifex, sanctus , inno cetis, impollutus , segregatus a peccatoribus , et excelsior coelis factus Hebr. 7, 26. — Tantum immunis a reatu, sanctus, vicaria sua obedientia peccatores redimere poterat, sed et hic unice, qui non fecerat peccatum , simul ,,plenus esse poterat veritatis,u nam ubi peccatum dominatur, mentis vitium, enor abesse non potest, ex hoc enim voluntatis promanat vitium. Solus itaque, qui iure quaerebat : ,,qnis ex vobis arguet me. de pec- cato\“ hic unice et id ex adversariis quaerere poterat: ,,si veritatem dico vobis, quare non creditis mihi iiC