Ranolder János: Sermones sacri auditoribus suis oblati (Pestini, 1842) - 90.209
45 eum pugnant, imo lapides in eum iaccre pa- rant, sic eidem silentium imposituri. — Laus Deo, non talia iam vivimus tempora, — profecimus abinde multum, — nemo iam lapidibus impetitur, cuius non probatur, vel saltem non arridet sententia, — et prae ceteris, quis excelsam Jesu dignitatem, quis evangelicam veritatem pro merito non digne nunc suspiceret! Ast, pro dolor! haec comiter magis, quam vere dici videntur; quum haud desint, qui, mentis acie improbe obtusa, in eo culturam sui fa- stuose reponunt, quod, quae conscientiae — quae Jesu Christi sunt et revelationis positivae, flocci faciant, aut certe non digne aestiment. — Numquid vero id lenius quid et mitius est, quam lapides levare adversus Dominum? Quapropter et ex his merito quaerit: „Quis ex vobis arguet me de peccato la Si summum sum morale exemplar humanitatis verae, et virtutis: quare non me in cultura vestri imitamini ? — 3JSi verita- tem dico vobis, quare non creditis mihiV4 quare intellectum vestrum non ad meam lucem illuminatis? — Et ad binas has ecce quaestiones mente inprimis reflexa Evangelium hodiernum paucis contemplabimur.