Ranolder János: Sermones sacri auditoribus suis oblati (Pestini, 1842) - 90.209
ipse Filius Dei eam »verbum Dei, eloquium Spiritus Sancti, l<gem divinam(i praedicet, sic— que auctoritate sua firmet irrefragabili. Itaque dum vel in priscis his tabulis sacris legimus: „ Diliges Dominum Deum tuum ex toto corde tuo, — diliges proximum tuum , sicut te ipsum ; honora patrem tuum, et matrem tuam, non assumes nomen Dei tui in vanum, id est, non blasphemabis — non pe- ierabis, — non occides, — non furtum facies, non facies quod iniquum est, non quaeres ultionem , nec memor eris iniuriae ;u dum egimus: ,,non moechaberis, nec facies quidquam quod abominabile est coram Deo tuo ;u „dum legimus : „haec dicit Dominus Deus: Sancti estote, quoniam et ego Sanctus sum !Li — Omnia haec AA! Dei vocem arbitremini, et ut sanctissimi legislatoris, ac iustissimi indicis praecepta sancte observare studete. Atque quo- tiescunque Deus hancce divinam suam doctrinam per me, ministrum suum, etsi infimum, vobis annunciaverit: eam audientes alta reponite mente, et fideliter custodientes, strenue explere adnitamini; quo sic laeti quondam et vos una »necum experiri valeatis verissimum illud Salvatoris effatum: „beati, qui audiunt verbum Dei\ et custodiunt illud “ Fiat! — — — Sed