Ranolder János: Sermones sacri auditoribus suis oblati (Pestini, 1842) - 90.209

9H>flli\liA lift. QUAUailQ^I fftlL &. „Beüli, qui audiunt verbum Dei el custodiunt iUudS1 Luc. 11,2S. Verbum Dei, quod e sinu aeternae Sapien­tiae singulari prorsus beneficio in terras redun­davit, sublimis illa doctrina est, quae enucleat: quid homines credere, sperare , et agere opor­teat, ut tranquillitati suae, et saluti non brevi solum huius vitae curriculo, sed aeternum con­sulant. — Ut itaque doctrinam hanc salutarem, quam vobis Amantissimi! annunciandi provincia mihi obtigit, eo alacrius audiatis, ac custodien­do, opere expleatis, sicque certius in eorum nu­mero censeamini, quos Salvator praelucente sententia eatenus beatos praedicat: non abs re futurum duxi , si mox sub initium muneris mihi crediti, Verbi, quod praedicaturus sum , divini­tatem vivis coloribus vobis ob oculos posuero. Quoniam vero illud non in Evangeliis modo ce-

Next

/
Oldalképek
Tartalom