Ranolder János: Sermones sacri auditoribus suis oblati (Pestini, 1842) - 90.209

21 que vobis praeeuntibus publico lene parati erunt, ubi compertum et persuasum habebunt merito > sacram vobis esse religionem et virtutem, — principia Christianismi non. in ore tantum vestro resonare, sed ex actibus quoque cunctis, omni- que vita vestra indubie relucere, — vos ipsos ibi quoque legem sancte observare, ubi eam fors impune violare possetis, — vos, quideunque demum agendum aggressuros, nuspiam anxie quaerere: quid mundus dicet? sed gressus cun­ctos ad unam legis sanctissimae et conscientiae normam exigere perpetuo! — En AA! quan­tum, dummodo serio velitis , vobis vestrisque omnibus praestare ac prodesse valeatis! Itaque ,, Fratres mei charissimi / si qua consolatio in Christo , si quod solatium cha- ritatis, si qua societas spiritus , si qua vi­scera miserationis, implete gaudium meum“ gaudium bonorum omnium ut nuspiam laetas has spes fallere, nuspiam exspectationem hanc iustam fraudare velitis, quam Princeps Augustis­simus Optimus, quam patria chara de vobis fovet, alioquin iure et merito. ,,State ergo in nomino Charissimi! iterum dico, estote fortes in nomino! — Et, ut fides vestra sic revera firmetur, et char itas vere Christiana augea­tur in vobis adesto et corpore et spiritu sacris

Next

/
Oldalképek
Tartalom