Ranolder János: Sermones sacri auditoribus suis oblati (Pestini, 1842) - 90.209
14 quoadusque praestitero, dicentem me vestra attentione, vestroque studio prosequamini. Ut autem conatus mei ad optatam cedant omnibus et singulis salutem, tuam Domine, sine quo nihil sumus— nihil possumus, opem enixe imploramus, spe simul gaudentes firmissima, quoniam cooperantibus in bonum gratia tua nunquam non clementer opitularis E conventibus hisce sacris, dummodo digne ab omnibus celebrentur, saluberrima promanant emolumenta, tum in singulos quosque, tum in totum genus humanum universim, et in charam patriam in specie. Quo prima religionis stamina, teneris olim pectoribus implantata, quondam fidei et pietatis (lores , tandemque probae conversationis fructus ferant *. religio non seu in solum intellectum, seu in animum solum agat, sed omnes hominis facultates regat, voluntatemque ipsam efficaciter fiectat, sicque velut in vitam transeat, est ne- cesse. Astvero vim hanc, beneficum hunc vigorem religio citra exercitium, citra usum publico- ecclesiasticum nuspiam assequi quiverit. — Esto enim in solitudine quoque, sacratiori in scientia quis proficere, atque in naturae quoque,