Romanus, (a Sancto Venantio): Miracula domini nostri Jesu Christi ex quatvor evangelistis ratione temporum et successiva annorum serie collecta (Jaurini (Győr), 1821) - 90.191

12 Ibid. ibid. Luc. 5.v: 8 Math. 4. v. 13. Luc. 4. t>. 3s. et seg. Post Moram Ungarn lassatus cessat docere. Simoni mandat Navem in altum ducere. Spectantibus cunctis ducit Simon in altum Laxans Rete vacuum ad Jesus Mandatum. Qui tota Nocte piscantes nihil coeperunt, Mox tantam Copiam Piscium concluserunt, Ut Naves oneratae pene mergerentur Piscatores vero tremuli mirarentur. Videns Petrus Faction procidit in Genua , Se indignum confitens Mente ingenua , Sum Peccator, clamat, Domine exi a me , Jesus autem : Tu cum Sociis sequere me! Sic Praeceptor magnus per Legem explicatam. Et sui Evangelii Doctrinam datam Post capturam Piscium vocat Discipulos , Ex quibus postmodum elegit Apostolos, Qui omnibus relictis sequuntur Dominum , Quis negabit hoc esse novum Miraculum ? Quod quaerentes Victum assvetis Laboribus, N Vocantem mox sequuntur relictis Retibus. ( Caphacnaum veniens intrat; Synagogam Sabbatho Die Plebe Judaea repletam. Exclamat illico obsessus a Daemone; Quid Tibi, et nobis est.Jesu Nazarene ?

Next

/
Oldalképek
Tartalom