Alber, Joannis Nepomuk: Epitome institutionum historiae ecclesiasticae (Agriae, 1826)-90

Ab an. I. Aer. Chr. usque ad See. IV. 97 stabiliretur, et haereses exstirparentur: nec non ut Constantinopoli Episcopus constitueretur. Gre­gorius enim Nazianzenus solummodo illius defe­ci um supplebat. Anno 581. habitum est hoc Con­cilium. Jn eo Episcopi i56. fuerunt, omnes ex Oriente. Dum Gregorius Naz. administrasset Con- stantinopolitanum Episcopatum, Maximus Cy­nicus in eumdem se conatus est intrudere, a tribus Episcopis Aegypti factiose ordinatus. Huic in Concilio isto abjudicatus est Episcopatus, et Gregorio Naz. delatus. Non multo post Meleti- us mortuus , in ejusque locum Flavianus in ipso Concilio ordinatus est ad versus obtestationem Gre- gorii Naz. dum alter Episcopus Catholicus Pau­linus jam esset Antiochiae, ne scissio Catholico­rum continuaretur. Ad Concilium cum Timo­theus Episcopus Alexandrinus advenisset, jam his rebus, quae dictae sunt, peractis, et adversus Episcopatum Gregorio collatum insurrexisset, quasi Canones Ecclesiastici impedimento essent, quominus illum possit gerere; eidem is ultro re- nunciavit. Nectar ius nequidem adhuc bapti- zatus factus est Episcopus Constantinopoli. Ad hoc Concilium Theodosius Mace do ni an os etiam jusserat venire, sperans fore, ut revocen­tur ad Ecclesiam Catholicam, siquidem in do­gmate de Consubstantialitate Filii cum Patre con­venissent cum Catholicis, et tantummodo Spiritus sancti divinitatem negassent, deinde, quod iidem Macedoniam , pressi ab Anomoeis, sub Valente Imp. missa legatione ad Liberium Papam commu­nionem petierint cum Catholica Ecclesia. Mace­donius fuit Episcopns Constantinopolitanus Ari- anus, quem vero Anomoei exturbarunt, imposiio ad Episcopatum Eudoxio, cujus jam facta mentio est. Non successerat vero; eorum revocatio, qui ne- Epit. 7 T10

Next

/
Oldalképek
Tartalom