Alber, Joannis Nepomuk: Epitome institutionum historiae ecclesiasticae (Agriae, 1826)-90

76. S. Athanasius, intelligitur sua Sponte, dum adhuc viveret „consultus erat a S. Basiiio , communicato etiam consilio cum Meletio Antiocheno, et Eusebio Samosateno, qua ratione rebus in Oriente afflictis remedium ferri pos­set; censuerunt autem hac de re scribendum es­se Episcopo Romano. D amasus Papa, Valen­te tantam ferociam exercente in Oriente , non aliud praestare poterat, quam per literas cavere, et docere, qui utpote a Sede Apostolica damnati, vitandi essent. Eusebius autem idem Samosate- nus in militari habitu , et galeatus obibat Syriam, Phoeniciam, et Palaestinam, ut Clericos ordinaret in iis locis, in quibus deerant* Is vero ab Ari- ana muliere, in hac sollicitudine pro Ecclesia, la­pide ictus in capite occubuit. Gothos regio­nem ad mare Balthicum incolentes, atque hino expulsos ab Hunnis, E alens receperat ad Thra­ciam. Hi autem provincias deinde Imperii de­praedari coeperunt. Male successerat negotium ducibus , quos Valens advei-sus Gothos miserat. Cum ipse deinde Valens ad hoc bellum ivisset, victus, et vulneratus, in casamque rusticam de­portatus , igne eidem casae circumdato ab hosti­bus, periit, pag. 5n. §. 77. Dum Valens in Oriente fureret, omnia in summa pace erant in Occidente. Nam Ea- lentinianus studiosissimus erat Religionis, Arianosque Episcopos , undique expulit ex Ec­clesiis, quas sub Constantio occupaverant. Qua­di, et Sarmatae cum Pannoniam invasissent, at­que victi pacem impetrassent, iterum vero bello suscitato , suisque rebus diffidentes ad pacem pe­tendam venissent, Valentinianus ex ira, qua ve­hementi succensus in eos erat, decessit, Gra­ti'* Ab. an. I Aer. Chr. usque ad Sec. IP'r. g5

Next

/
Oldalképek
Tartalom