Alber, Joannis Nepomuk: Epitome institutionum historiae ecclesiasticae (Agriae, 1826)-90
f deserendam, et ad dissidentes ab hac omnibus locis expellendos. Igitur talentis edicto e suis Sedibus exturbabantur non solum Catholici, verum etiam sectarum omnium Episcopi, ipsi etiam Semiariani. S. Athanasius per praefectum Aegj^pti comprehendendus, ad patris sui sepulcrum se abdidit, et in eo latitavit quatuor menses. Cum propter illum Alexandriee res prope seditionem fuisset, Valens scripsit praefecto Aegypti, ut Athanasium Sedem suam relinere sineret. Vixit adhuc deinde in tranquillitate uscjue ad a. 675. Petrus eidem successit in Episcopatu. Ouod simul atque audivit Valens, misit Antiochia Euzojum Episcopum Arianum , et quemdam ex suis aulicis ad Petrum comprehendendum , et ad Ecclesias omnes Lucio tradendas, quem occiso Georgio, (Supra §. 71.) sibi Ariani Alexandrini Episcopum posuerant. Cum vero Ecclesiarum traditioni se se opposuisset populus, copiis militum immissis ii, qui se opposuerant, comprehensi ejusmodi tormentis excruciabantur , ut instar miraculi haberetur, si quis post tormenta supervixisset. Monachi, quod his firmis in Nicaena fide populus etiam adhaereret, in quamdam insulam,, totam adhuc superstitioni ethnicae deditam, deportati sunt: quam vero insulam hi totam ad Christi Religionem perduxerunt. Valens etiam per seipsum, quacumque contigerat ipsum iter facere, Episcopos ejiciebat e suis Sedibus, variis tormentis etiam affectos , nec non ceteros Nicaenam fidem professos hostiliter vexabat. hdessae in Mesopotamia mandatum dederat de omnibus interficiendis, quicumque ad Ecclesiam convenissent. Eo autem magis cum concursus ad eam omnium factus esset, a caede abstinuit, deterritus illius magnitudine. Episcopum vero cum toto CieAb an. I. Aer.Chr. usque ad Sec. IV. g5