Alber, Joannis Nepomuk: Epitome institutionum historiae ecclesiasticae (Agriae, 1826)-90
scopis, aliisqiie Clericis ab haeresi redeuntibus, sic recipiendis, ut in suis etiam gradibus sinerentur permanere. Exorta est deinde secta, dicta Lucife r i anorum , in schisma prolapsorum, dum se ab communione eorum segre- gassent, qui Ariminensibus Episcopis, cum factum suum retraetassent, suam communionem non denegarunt. Co ntroversia vero est, num istius sectae ipse Lucifer auctor exstiterit, vel Luciferiani illius nomine tantum abusi sint ad conciliandam suo schismati auctoritatem. Te^ stimoniis adversum se Lucifer non mediocriter gravatur. Sed habet etiam defensores. Quae tamen testimonia ita sumi possunt , ut intelJigan- tur de simultate illius cum Eusebio, quoad modum recipiendi sive Ariminenses , sive alios etiam aperte haereticos, non quasi lapsis in crimen, quamvis poenitentiam agentibus, denegandam esse censuisset communionem, quod erat Nova- tianorum, a quo dogmate talis vir, ab Ecclesia damnato certe abhorruit. Sozomenus, et SocraT tes manifeste dicunt, illum cum Ecclesia Catholica consentientem in Sardiniam reversum esse. In Calaritana Ecclesia illius memoria inter Sanctos colitur. Haec scissio Catholicorum per duos Episcopos bifariam Antiochiae duravit usque ad a. 4i3. pag. 485. $. 73. S. Athana s i i opera multi gentilium facti sunt Christiani. Quamobrem Julianus pelli illum jussit Alexandria, juxta Sozome- menum, vel juxta alios, etiam occidi: qui vero percussorem suum eluserit, cjrnba, qua fugiebat, in ejus occursum conversa. Julianus etiam Judaeos hortatus erat ad templum suum Jero- Solymae r e ce difi c and ani. Quod cum facere Ab an. I Aer. dir. usque ad Sec. IK. gl