Alber, Joannis Nepomuk: Epitome institutionum historiae ecclesiasticae (Agriae, 1826)-90

8o Epitome Part. 7. ante Sardicense Concilium. Idem Julius istud hujus canonis vocat consvetudinem, quae jam olim fuerit, et cujus memoria renovata, et confirma­ta, sit in Magna Synodo, quae citra dubitationem erat Nicaena. Sed et alii Pontifices Romani, Zosi- mus , Bonifacius, Caelestinus, eumdem hunc ca- nonem constanter allegarunt, ut Nicaenum, non ut Sardicensem. In antiquis quoque Mss. Codi­cibus, hi viginti Canones, qui nunc putantur Sardicenses, sunt conjunctim positi cum Nicaenis testimonio Fratrum Balleriniorum. Per Arianos discerpti sunt Canones Nicaeni, atque hi viginti collati ad Sardicense Concilium, ut ita illorum eludere possent auctoritatem, quibus Sardicense non esset oecumenicum Concilium. Praesides istius Concilii innotescunt ex inscriptione, fa­cta in fronte epistolae, quae missa a Synodo est ad omnes Episcopos. Osius enim primus est po­situs, deinde Julius Ptomae (Episcopus) per Ar- chidamum, et Philoxenum Presbyteros, quos videlicet Osio suos etiam legatos Julius addiderat. Concilium hoc Sardicense fuit oecumenicum, utpote, cujus convocatio facta sit generaliter, cui per suos legatos praesederit Romanus Ponti­fex, cui deinde absentes etiam Episcopi subscri­pserint tam multi, ut teste S. Athanasio, omni­um subscriptorum Episcoporum Actis Concilii numerus fuerit tercentenorum quadraginta qua- tuor. pag. 436. 67. Episcopi Ariani Philippop o quoque conciliabulum instituunt, atque hoc sub nomine Sardicensis Concilii vulgant. Dum do­mum redeunt, aversantur eos Orthodoxi, velut haereticos , perfidiamque ipsis exprobrant. Idcir­co decem Adri ano poli, Constantio jubente, cu-

Next

/
Oldalképek
Tartalom