Alber, Joannis Nepomuk: Epitome institutionum historiae ecclesiasticae (Agriae, 1826)-90
63 Epitome Part. 1. caenum. Ex Rufini versioné hoc petierunt argumentum; at vero ista recta non est. Si quidem in Graeco apud Gelasum Cyzicenum sit: 'Et«^ t» P'iTTioxóitu» r»ro ovvt\3ls isi; Quoniam et Romano Episcopo hoc consvetum est. De jure Metropolitano Episcopi Alexandrini, quod erat turbatum per Meletium, agebatur in Concilio. Itaque istud est stabilitum, et ex forma, qua istud Romanus Episcopus exerceret supra Occidentis Ecclesias, Synodus sumpsit exemplum, ut est a Nicolao I. Papa scriptura in epist. ad Michaelem Imp. quod Ecclesiae Alexandrinae tribueret Ecclesia Romana semper habuit Primatum, sunt verba hujus ipsius Canonis. Canone septimo Aeliae , id est, Jerosolymae Episcopo honor delatus est, post Alexandrinum , et Antiochenum ceteros an-, tecedendi Episcopos manente metropolitanae civitatis propria dignitate. Haec erat Caesarea. Canone decimo octavo statutum factum est de Pauli ani s ti s, et C at aph ryg ibus rebaptizandis, dum ex haeresi ad Ecclesiam redirent» pag, 379* §. 58. Concilium Nicaenum esse a Constantino Imp. convocatum, est dictum $pho b56. Protestantes asserunt, Constantinum hoc fecisse suo proprio jure. At vero Rufinus docet, hanc convocationem esse factam ex Sacerdotum sententia. Gelasius quoque testatur, eam per beatum, et sanctum Osium esse factam.] Ex epistola Liberii Papae constat rem de Ario esse ab Alexandro. Episc. Alexand. perscriptam Silvestro Papae. Osius deinde venerat Nicomediam ad Constantinum. Nicomedia is missus a Constantino Alexandriam est; cumque denuo tentata esset Arii, ejusque sectatorum revocatio ad sanitatem, sed nihil profectum