Alber, Joannis Nepomuk: Epitome institutionum historiae ecclesiasticae (Agriae, 1826)-90
Epitome. Prolegomena, 0>ap. I. De Critica, et Scriptorib. Ilist. Eccl. § l. Historia Ecclesiastica initium ducit a Christo, qui auctor est Ecclesiae. In hac ea, quae libris Canonicis continentur, auctoritate nituntur Divina; cetera humana. 2. Scriptor rem quam narrat, vel ipse oculis suis spectavit, vel audi- lione percepit; Est ejusdem cum re, quam refert , vel posterioris aetatis; Est domesticus, vel extraneus; Est unus, vel sunt plures. §. 3. In Scriptore, ut fidem ejus narratio faciat, debet esse certa cognitio ejus rei, quam narrat, et voluntas rem sincere referendi. §. 4. Plenam fidem faciet res, quae narratur, si Scriptores omnes de ea conveniant, vel si publicis monumentis comprobetur: in Scriptorum vero dissensione expendendum erit, cui parti potius fidendum sit. Unius etiam Scriptoris narratio potest certam facere fidem. §. 5. A silentio Scriptoris alterius , qui rem tacuit, adversus alterum, qui eam