Alber, Joannis Nepomuk: Epitome institutionum historiae ecclesiasticae (Agriae, 1826)-90

442 Epitome Part. V. destiterunt. Quamobrem annis per Maximilianum Ba variae Ducem coerciti sunt, et a Rudolpho II. Imp. libertate, juribusque Imperialis civitatis pri- Tati. Literae Majestatis ab eodem Rudolpho datae erant Protestantibus in Bohemia, Silesia, Moravia, et Austria, ad libere exercendam suam religionem, ut pacarentur, et a turbis cessarent. 3Nec tamen contenti invadunt fundos Catholico­rum, Pragae ex fenestris Regiae arcis praecipitant Regios ministros, insurguntque universi in e^dem Bohemia , et excussa subjectione Férdinando II. Regi, regnum Friderico Palatino deferunt, Ga­briele Bethlen etiam Principe Transilvaniae ad so­cianda secum arma vocato. A. 1620. die 8. Nov. ad Pragam victi sunt, et ad officium erga FerdJ- nandum Regem revocati, pag. 213. 34. Pragae tribunal a Férdinando II. erat constitutum adversus rebellionis auctores. Pulsi ex Bohemia, et ex provinciis, in quibus rebel­latum erat Protestantium ministri. Proscriptus ex Imperio Fridericus Palatinus, deinde tamen Tenia ei data. Is tamen rursus arma capit, et non tantum Principes Germania?, verum etiam Chri­st iernum Daniae Regem ad bellum concitat adver­sus Ferdinándum. Yictus est denuo non tantum Fridericus, verum etiam Danus. Ferdinandus e di­ctum facit de bonis Ecclesiasticis restituendis, quae Protestantes occupaverant post Transactio­nem Passaviensem. Confoederantur rursus Pro­testantes. Suppetias accipiunt a Ludovico XIII. Rege Galliae, et ab Adolpho Gustavo II. Rege Sveciae. Caesareus exercitus ad Lipsiam , et rur­sus ad Lutzenum in Misnia vincitur. Cadit vero in praelio Gustavus Piex Sveciae. Anno i634. ad Itöordlingam a Caesar eis insignis victoria relata de liosti-

Next

/
Oldalképek
Tartalom