Alber, Joannis Nepomuk: Epitome institutionum historiae ecclesiasticae (Agriae, 1826)-90
56 Epitome Fent. I. hac persecutione Martyres exstiterunt. Mira autem alacritas Christianorum ad perferenda atrocissima supplicia. Theodora virgo Alexandrina ad lupanar missa, et per Didymum ingeniose ex eo liberata, eoque condemnato ad mortem sibi istud deinde depoposcerat supplicium. Genesius mimus, dum in theatro ritus Christianae Religionis coram Diocletiano repraesentat scenice, subito convertitur, et ipsam mortem etiam fortiter subit. Ad Agaunum Galliae oppidum Mauritius, Candidus, et Exuperius cum tota legione Theboea, per Maximinianum Herculeum data neci est a Diocletiano missum ad compescendos Bagaudas seditionem moventes. Martyrum horum cultus fuit antiquissimus in Gallia, Belgio, Hispania, aliisque pluribus regnis: iidem celebrantur in Marty- rologiis vetustissimis; non eo minus tamen quidam Critici rem hanc non censent fide dignam : siquidem Gallia sub Constantio Chloro posita immunis manserit in persecutione hac Diocletianea. Ex Eum en io autem in Panegyrico intelligitur, eo tempore, quo Maximianus missus in Galliam est, Constantium abfuisse bello distentum in Britannia. Quamvis ergo in Gallia a Constantio Christiani nullam cruentam persecutionem passi sint, eam tamen hoc tempore Maximianus erga The- baeos exercuit. In hac persecutione Mare e lli- nus Papa ferebatur thus diis adolevisse, sed poenitentem sui facti, in Sinuessano tercentorum Episcoporum concilio crimen suum confessum. Quam vero rem nonnisi pro conficta a Donati- stis jam S. Augustinus lib. de Unico Baptismo habuit, et sunt plura alia, quae figmentum istud esse, doceant, pag. 23o.