Alber, Joannis Nepomuk: Epitome institutionum historiae ecclesiasticae (Agriae, 1826)-90

( ° ) Hum svasit illud. Jam meas Institutio­nes Historiae Ecclesiasticae primae edi­tionis videram pluribus in locis esse ad­hibitas etiam in praelectionum usum: atque istae quoque nunc secundis curis editae, sunt eumdem in finem jam ex­petitae etiam in Germaniam, Italiam, Poloniam, pluresque alias exteras pro- vincias, imo anno abhinc altero in Po­lo nia , cum Viris delectis id negotii da­tum esset, ut libros proponerent, quos censerent in usum praelectionum Theolo­gicarum maxime idoneos ; horum judicio omnes Theologici libelli a me elucubra­ti, digni habiti sunt (iisdem verbis utor, quibus mihi res significata est) qui per omnia Seminaria, et Scholas Theologi­cas praelegerentur. Atque istud non potui non memorare ea de causa, ut quam me propterea obstrictum agnosce- rem, profiterer, et quae hinc animi mei sensa exstiterint, sane jucundissima> gratus proferrem* Sunt hae Institutiones meae omni­bus iis partibus instructae , quas Histo­ria

Next

/
Oldalképek
Tartalom