Alber, Joannis Nepomuk: Epitome institutionum historiae ecclesiasticae (Agriae, 1826)-90

Epitome Part. I runt, excellentiores praedicentur iis visionibus, quas Apostoli Labuerint, et Prophetae, et qua­les visiones de se jactaverint Montanistae. Non est autem in Actis, quod se Martyres isti ob vi­siones suas jactaverint: et quamvis horum con­fector aliquis Montanista propter visiones volens hos Martyres suae sectae vindicare, scripsisset fuisse Montanistas; hinc nondum tamen sequi­tur, reipsa fuisse Montanistas. Persecutio haec per edictum Antonini Caracallae sopita est. pag. 162. 26 22. Exarsit vero iterum per Maximi­num hominem immanis etiam in suos feritatis: quo interfecto sub Philippo imp. cum magna Ch ristianis pax concessa fuisset, Decius per­secutionem jam septimam excitavit, quae imma­nitate omnes anteriores superavit. Philip­pum, qui eum antecessit in Imperio, plures cre­diderunt, ipse etiam S. Hieronymus , fuisse cum filio cognomine factum Christianum. Hoc autem velut sumptum tantum ex aliqua fama, dixit etiam Eusebius, quin tamen crediderit, qui Con­stantinum M. lib. 4. in ejus Eita laudaverit, vel­ut solum ex Imperatoribus ad illud usque tem­pus factum Christianum. Idem praeconium eidem Constantino datum etiam est a Lactantio, a S. Ambrosio, et Sulpicio Severo. In persecutione Decii Metra, Quintus, Serapio, Apollonia Ale* xandriae admodum illustres fuerunt Martyres. De industria exquirebantur nova tormentorum, et atrociora genera: Crudelitatis S. Hieronymus exempla memorat in Vita S. Pauli I. Erem, de juvene, qui ungulis laniatus, et laminis ustus candentibus, ac meile unctus resupinus in sole avdente collocatus sit, ut muscarum aculeis ce-*

Next

/
Oldalképek
Tartalom