Alber, Joannis Nepomuk: Epitome institutionum historiae ecclesiasticae (Agriae, 1826)-90
Epitome Part. I. fornace ardente, Deum Israelitarum praedicabat , cui similis alius non sit , et qui possit ita salvare: Daniel. 3. v. 96. quin tamen factus sit Israelita, et ejusdem veri Dei cultor, pag. i58. §. 17. L ug cl uni tamen , et Tr i ennae in Gallia ingens etiam postea procella incessit Christianos, et in eorum supplicium suum etiam consensum dederat idem Aurelius. Erant vero in crimen vocati, quasi incestos concubitus inter se exercerent, et humanis carnibus vescerentur, atque hoc nomine, qui se Christianum erat confessus , exquisitissimis tormentis excruciatus necabatur. Enituerunt in hac persecutionis procella Diaconus nomine Sanctus, Attalus, Maturus, etBlandilla, nec non Alexander professione medicus. Pothinus quoque Lugdunensis Episcopus nonagenario major raptatus ad carcerem in eodem obiit. Dodvellus non vult istos fuisse Martyres, quia illorum criminum, quae dicta sunt, nomine excruciati, et occisi sint. At vero jam ipsam etiam hanc calumniam sustinuerunt ea de causa, quod Christiani essent. Itaque, quamvis haec illis impacta esset calumnia ' tamen ut Christiani passi erant tormenta, et mortem. pag. i44. §. 18. Tranquillitas magna sub Commodo Imp. qui Aurelio successerat, Christianis conceditur. Multi amplectuntur Christianam Religionem, iique illustres etiam genere, et opibus cum integris familiis in ipsa urbe Roma. Cuidam Romae crura fracta, quod Apollonium detulisset eo nomine, quod Christianus esset. Circa initium seculi tertii Tertullianus Apologet. Qap. Sy, dum per Septimium Severum recruduis-» set 22