Alber, Joannis Nepomuk: Epitome institutionum historiae ecclesiasticae (Agriae, 1826)-90

i 58 Epitome Part. II. tum, milites vero ne admitterentur, antequam per triennium probata fuisset eorum conversio, sincerane esset, pag. lgg. §. 2 3. Adversus'M a uri t i um exercitus re­bellaverat , cui se exosum fecerat propter tena­citatem , et stipendiorum tenuitatem, maxime autem per suam inclementiam, qua duodecim millia militum suorum, in bello ab hoste capto­rum, sivit potius perire, quam ut eos vili pre­tio, quod petebatur, redemisset. Phocas in ejus locum factus Imperator, a summa crudelita­te orsus Imperium est, quam exercuit in Mauri­tiern ejusque liberos. Laureatae imagines Phocae, et Leontiae ejus conjugis Romam allatae, eo mo- modo exceptae sunt, quo antea Imperatorum aliorum imagines. Quibus cum acclamatum es­set. Phocae, et Leontiae vita, eas Gregorius Pa­pa jussit reponi in oratorio S. Ceesarii Martyris in­tra palatium. Hoc Gregorii factum Basnagius val­de detestatur. Hem, exclamat, Phocee carnificis imaginem inter Martyres Summi Pontificis ma­nu collocatam ! Hoccine fecisset illustris ille Am­brosius , qui Theodosium privatorum dumtaxat sanguine madentem Sacris admittere noluit ? Am­brosius erga Theodosium, quamvis sangvine ma­dentem , servavit etiam debitam subjectionem. Gregorius Phocae, Imperatori facto, praestitit ve­nerationem, quam moris fuit, ei exhibere. Hanc- ne potuit denegare, nisi se erexisset contra il­lum ? Hocne ergo magis Basnagius laudandum dixisset? Nec Phocae imaginem Gregorius inter Martyres collocavit, sed tantum in Oratorio S. Caesarii Mart, intra palatium. Cum Cy r i acu s , successor Joannis Jejunatoris in Episcopatu, con- tinuasset titulum oecumenici Episcopi usurpare,

Next

/
Oldalképek
Tartalom