Alber, Joannis Nepomuk: Epitome institutionum historiae ecclesiasticae (Agriae, 1826)-90
lio Epitome Part. 1. qui ambo Imperii pestes et pernicies fuerunt* Gothos, aliasque barbaras nationes excitando ad lacessendas Imperii Romani provincias, ut praetextum invenirent, dejecto Arcadio, et Honorio, velut imperitis ad regendum, ad se trahendi Imperium. Itaque per has barbaras nationes tam provinciae Imperii in Oriente, quam in Occidente afflictae , et devastatae sunt miserrime, atque ipsa etiam Roma a Gothis capta, atque direpta. Nec tamen sive Rufinus, sive Stilicho id, quod summo scelere quaesiverunt, assecuti sunt, po- tiusque suum exitium invenerunt, pag. 582i