Alber, Joannis Nepomuk: Institutiones historiae ecclesiasticae Tom.5. (Agriae, 1825) - 89e

Christus instituit, sed quem Christiani Impera­tores post Imperatores ethnicos titulo tenus reti­nuerunt ad supprimendam hanc, dignitatem Pon­tificalem apud eosdem ethnicos in Imperio Roma­no. Quem ipsum etiam titulum Gratianus omisit, postquam eo jam opus non erat erga Genti’es. Huic indiotioni tres nonnisi suffragabantur Car­dinales, quartum vero sibi addiderant, sed factio­nis totius ignarum, et cum iste idcirco expostu- lasset, illi responderunt: Tres ex nobis sufficien­ter facere illum actum potuimus. Auctor tamen istius concilii praecipuus fuerat Rex Galliae; qui, ut est scriptum ab Anglerio epist. 46g. ad Mar- chion. Bellicens. fassus est, a se hanc tragoediam nonnisi arte ludicra excitatam esse, ut Pontifici negotium facesseret. Concilium Pisanum indictum fuit in diem I. Septemb. a. i5n. Quod ut impediret, et dissipa­ret, illico etiam Julius Papa Romam indixit Con­cilium, ad diem 19. April a. i5i2. Pisis ad prae­stitutam concilio diem nullus Cardinalis , nullus Episcopus affuit. Ferrerius Subasiensis Abbas cum duobus aliis velut Vicarii Cardinalium synodum aperuerunt. Nec postea alii, quam Galli, com- paruerunt a Ludovico Rege adacti, nec ultra tri­ginta. Bernardinus Carvajalus factiosorum Cardi­nalium caput concilio praesedit. Maximilianus Imp. haerebat dubius, num vel Oratores suos aliquos deberet mittere: deinde cum misisset, tamen eos ex itinere revocavit. Ferdinandus Rex Hispaniae ei svasor fuit, ut a factione, Ecclesiae paci, et con­cordiae inimica, recederet. Quod fecit, et Ora­tores, quos Pisas ire non sivit, ad Concilium La­teranense , ab Julio Papa convocatum , misit, et non tantum factionem damnavit , verum etiam in A Sec. XKI. usque ad Sec. XIX. g

Next

/
Oldalképek
Tartalom