Alber, Joannis Nepomuk: Institutiones historiae ecclesiasticae Tom.5. (Agriae, 1825) - 89e

A Sec. X VI usque cid Sec. XIX. 7 de autem exarsit nimis indignum. Instituerat is an­te Turorie Cleri conventum generalem , consulta- veratque , quantum sibi liceret adversus Pontifi­cem, ejusque potestatem. Deliberatum, et statu­tum esi: Pontifici Romano, ubi neque de Religio­ne, neque de fundis ejus Pontificatus controversia esset: non licere bellum suscipere, et gerere ad­versus aliquem Christianum Principem: huic vero si lacessitus ab eo esset licitum esse, vim vi rep- pellere, Poniificiasque terras, et urbes occupare, ita tamen, ut rebus compositis, illas Pontifici restitue ret: quodsi vero Pontifex implacabili odio nulládé causa Regem pium regno spoliare contenderet, Regi fas esse, pristinum obsequium renunciare non tamen prorsus, sed quantum necesse esset ad ditionum suarum propugnationem. In favo­rem Regis hoc contra Pontificem totus Clerus Gal­licanus statuit, et judicavit. In hac illius senten­tia est, Pontifici implacabili odio, nulla de causa Regem pium spoliare contendenti fas esse eidem Regi renunciare obsequium quoad ditionum sua­rum propugnationem. Hinc igitur in contrarium cui conclusioni Clerus Gallicanus locum dedit, si privatio regni fieret non ex odio, non sine causa, sique iste Rex impius esset ? Ostendere tantum volui, quid Clerus Gallicanus in hoc suo conven­tu generali dederit, et concesserit. Nam, quid mihi videatur, jam exposui Partis III. §. 5i.De^- mum praeter quaedam alia, decrevit hic Conven­tus, ut legati ad Julium mitterentur, qui illuni admonerent, Principibus, ut reconcilietur, sin recusasset, futurum, ut ex decretis concilii Ra- sileensis ad indicendum Concilium ab universa Christianitate compellatur. Conventus iste habitus est, a. i5io. die i5. Septemb.

Next

/
Oldalképek
Tartalom