Alber, Joannis Nepomuk: Institutiones historiae ecclesiasticae Tom.5. (Agriae, 1825) - 89e
pedimentum afferret: quod si tamen hoc attentatum esset, Deo magis, quam hominibus obe- diendum esse. Erant in iisdem Comitiis motae etiam querimoniae contra Annatas, tanquam quibus gravaretur Germania: nec dubium, quin ista velut gravamina obmota sint ab Lutheri fautoribus, aut saltem suscitata ad Curiam Romanam Tocandam in invidiam, ipsumque Pontificem: jam- que Hadrianus Papa, ne quem tergiversandi haberent Germani praetextum, in iis, quae contra serpentem semper magis Lutheranismum ab illis flagitabat, spoponderat, se se illis velle satisfacere. At vero Lutherani libellum composuerunt centum continentem gravamina, quorum in his vox statim sub initium dignoscitur. Ad Hadrianum Papam erat directus libellus. De gravaminibus, ut conjectura fieri possit, cujusmodi fuerint, unum, alterumve illorum exhibiturus sum. Inter reliqua onera (sunt illorum verba) vel illud minime postremo loco est collocandum, quod constitutionibus humanis multa prohibentur , imperantur item multa ; quce nullo Divino prcecepto vel interdicta sunt, vel imperata ; quod sint matrimoniorum tam innumera excogitata obstacula ex affinitatis publicae honestate, cognatione spirituali, legalique , et consanguinitatis tam multis gradibus originem contrahentia. Ciboriun item usus interdictus, quos Deus tamen ad hominis necessitatem creavit, ac cum gratiarum actione promiscue sumendos Apostolus docuit. Illud importabile jam olim increbuit Romanarum Indulgentiarum onus, quando sub persona pietatis, cum aut basilicas Romanas construere, aut profectionem in Tureas parare solliciti sunt Romani Pontifices, omnem simplicibus, nimiumque credulis Germanis exsuxerunt pecuniarum medullam. Etiam 44 Inst it. Hist. Eccles. Pars. E.