Alber, Joannis Nepomuk: Institutiones historiae ecclesiasticae Tom.5. (Agriae, 1825) - 89e

A Sec. XVI. usque ad Sec. XIX. 27 Erant hae jam etiam perlatae Romam. Quamob- rem ad Leonem quoque Papam sic admodum de­misse, et humiliter scripsit in epistola, quam cum Resolutionibus Disputationum de virtute Indulgen­tiarum ad Leonem Papam, miserat; Beatissime Rater, prostratum me pedibus tuce Beatitudinis offero cum omnibus , quae sum , et habeo: vivifi- ca , occide ; voca, revoca ; approba, reproba, ut placuerit. Vocem tuam vocem Christi in te prce- sidentis, et loquentis agnoscam. Si mortem me­rui , non recusabo. Dicebat, se solummodo In- dulgentiarum abusibus opposuisse, quos obser- vasset in earum praedicatione , et promulgatione. Neque enim suum esse putasse, de his aliquid statuere , aut facere r proin a se monitos esse Ec­clesiarum magnates: tandem sibi visum esse , his saltem leviuscule reluctandum esse. Itaque sche­dulam se se edidisse disputatoriam. Libello sua­rum Resolinionum haec verba praemisit : Protestor me , prorsus nihil dicere , aut tenere velle, nisi quod in, et ex Sacris literis primo, deinde Ec­clesiasticis Patribus , et ex Canonibus, ac Decre­talibus Pontificiis habetur, et haberi potest. Apud Ulemberg. in Vita, et rebus gestis Lutli. Quo­modo vero his, quae protestabatur Lutherus, ea responderint, quae egerat et jam nunc, et dein­ceps , nimis clare licebit videre. Friderici Electoris Saxoniae, quem Lutherus nactus erat magnum patronum , patruelis, Geor­gius Dux ejusdem Saxoniae contra studiosissimus fuit Religionis. Hic Lutherum ad disputationem, coram se habendam publice, Lipsiam vocavit, quae civitas in ejus ditione erat, partes autem adver­sus Lutherum dedit Joanni Eckio in academia In- golstadiensi Professori Theologiae. Affuit Luthe­• rus:

Next

/
Oldalképek
Tartalom