Alber, Joannis Nepomuk: Institutiones historiae ecclesiasticae Tom.5. (Agriae, 1825) - 89e

OK In eadem Sess. 8. Cum diebus nostris , sunt verba ejusdem Leonis, nonnulli ausi sint dicere de natura animae rationalis, quod mortalis sit, aut una in cunctis hominibus , et aliqui temere philosophantes, verum id esse asseverent, sacro approbante Concilio damnamus, et reprobamus omnes asserentes, animam intellectivam mortalem esse, aut unicam in cunctis hominibus. Cumque Verum vero minime contradicat, omnem assertio­nem, veritati illuminatae fidei contrariam omnino falsam esse, definimus, et ut aliter dogmatizare non liceat, districtius prohibemus. Insuper Phi­losophis in Universitatibus, et alibi publice do­centibus injunctum est, ut Philosophorum prin­cipia, et conclusiones, in quibus a recta fide de­flectere advertuntur, ut hujusmodi Philosopho­rum argumenta studeant refellere , et dissolvere. Petrus Pomponacius Bononiae, ubi Philosophiam docebat, librum ediderat, in quo asseruit, ani­mam humanam mortalem esse. Statutum quo­que est, ne quis librum, seu aliam quamcum- que scripturam imprimat, vel imprimendam cu­ret, nisi prius examinatum, et approbatum in Urbe per Magistrum Sacri Palatii , in aliis vero dioecesibus per Episcopum vel alium ab Episcopo deputandum, vel Inquisitorem haereticae pravita­tis illius dioecesis, in quibus impressio fieret, et secus faciens excommunicationis sententia inno­datus existeret. Inhibitum etiam est , ne ullus tam Clericus secularis , quam cujuscunque etiam mendicantium Ordinis Regularis , aut quivis alius ad officium praedicandi Verbum Dei admittatur, nisi per superiorem suum examinatus, et de quo examine testimonium sit praestandum Ordinariis. In alia Constitutione, eodem sacro approbante Concilio, idem Leo, Novimus, ait, Episcopos in Tu/nulus V. 2 par-* A Sec. XT! usque ad Sec. XIX. 17

Next

/
Oldalképek
Tartalom