Alber, Joannis Nepomuk: Institutiones historiae ecclesiasticae Tom.5. (Agriae, 1825) - 89e

Henricus vixit usque ad a. i547. Qui cum jam morbo vehementius premeretur, coepit cogi­tare de sui reconciliatione cum Sede Apostolica, et adhibitis nonnullis Episcopis in consilium de ratione istius reconciliationis perficiendae , ejus praeterita crudelitas fecerat, ut nemo eorum au­deret sensa sua ei aperire , eo , quod scirent, inultos neci datos esse, dum vel ipsi Henrico, vel Cromvelo, fuissent locuti ex animi sui sen- tenti i, quamvis jussi essent libere edicere , quod sentirent. Aulici autem partim assentatione, par­tim ne exciderent bonis Ecclesiasticis, quae sibi liabebant a Rege donata, illum hortabantur, ut Iiunc velut scrupulum sibi excuteret ex mente. Itaque decessit, antequam reconciliatus esset. Agno­verat tamen conjunctionis cum Apostolica Sede necessitatem, qui se prius per schisma ab ea ali­enaverat. Belchairus Hist. Rer. Gallicar. lib. 20. refert post latam a Clemente VII. sententiam in Henricum die tertio venisse nuncium ab eodem Henrico mandatis amplissimis instructum, ad trans­igendam ejus causam cum Romano Pontifice. Quia vero sententia jam fuerit lata, illum indi­gnatum recessisse a Pontificis observantia. Hinc visum fuit quibusdam, si modicam tantum moram adhibuisset Pontifex, praepediri potuisse ea, in quae deinde Henricus delapsus est. At vero Pon­tifex, quamvis sententiam tulerit, prorsusque non festinanter, et quam neque tunc adhuc tulisset, nisi ad eam ferendam Corolus Imperator tanto­pere ipsum ursisset, et impulisset; tamen ipsius promulgationem suspenderat ad medium annum, et quae neque tunc adhuc promulgata sit, utpote cujus promulgationem tantum Paulus III. Clemen­tis in Pontificatu successor fecerit die 5o. Oct. a. i535„ subsequentis post menses circiter vigintú Non A Sec. XVI. usque ad Sec. XIX. t37

Next

/
Oldalképek
Tartalom