Alber, Joannis Nepomuk: Institutiones historiae ecclesiasticae Tom.5. (Agriae, 1825) - 89e

A Sec. XVI. usque ad Sec. XIX. i55 gi in aerem. Postquam Henricus Ecclesias , et monasteria expilavisset, Clerumque omnibus re­ditibus spoliasset, ad aliorum etiam bona, et fa­cultates se vertit, Angliamque universam sic de­peculatus est, ut fere dimidiam bonorum partem ab omnibus Anglis abstulerit, et ne quis contra hiscere auderet , legem quoque tulerit, idque svadente Cromvelo suo vicario, ut si quis absens et causa indicta crimine laesae majestatis damnatus esset, non minus vim haberet condemnatio, at­que duodecim virali judicio ( quod apud Anglos supremum tribunal est ) ille condemnatus fuisset. Cujus vero legis vim ipse Cromvelus omnium pri­mus expertus est. Nam non multo post ab Ordi­nibus regni haereseos, perduellionis, repetunda­rum, furtorum , et homicidiorum damnatus, et raptus ad supplicium est, nulla concessa faculta­te sui defendendi. Sande rus l. l. Hist. Angi. §. 21. Exitus rerum Balenae, et Henrid. Ei succedit Edvardus filius. Religionis status sub hoc in Anglia. Catharina legitima conjux Henrid a. i536. die 6. Febr. non sine suspicione veneni e vita ex­cessit anno aetatis 5o. et a suo adventu in Angli­ám 33. cum prius literas ad Henricum scripsisset, velut dilectissimum conjugem suum, monens eum, ut salutis animae suae rationem haberet, atque hanc omnibus aliis rebus potiorem duceret, et condonans ei omnia ex animo , quae ab illo pas­sa erat, nec non Mariam, communem filiam, ei commendans, ut patris erga eam officium prae­stet.

Next

/
Oldalképek
Tartalom