Alber, Joannis Nepomuk: Institutiones historiae ecclesiasticae Tom.5. (Agriae, 1825) - 89e

l4 Instit. Hist. Eccl Pars P*. sidere non potuit ob ingravescentem morbum, neö post banc quintam sessionem ultra dies quinque vixit. Julium Papam sunt, qui carpant ob eam, quam armis exercuit auctoritatem, sunt etiam, qui laudent. Utique, si solummodo spectemus, quod Sacerdotale in eo fuit, videri potest non ei conveniens fuisse, bella gerere propter humanum san^vinem , qui in his funditur : sed recte adver­tit Bellarminus lib. de Potest. Summi Pont if. cap. li. qui unus ex ejus defensoribus est, Romanos Pontifices, simul etiam Principes esse temporales non contemnendi Imperii, et non minus ex offi­cio obligari ad ea conservanda, quae Sedis Apo- stolicae, sive Ecclesiae Romanae sunt, quam Prin­cipes ceteros. Quare sicut Principes supremi ce­teri possint pro defensione regnorum suorum bel­la gerere, ita Romanos quoque Pontifices, omni jure posse atque etiam debere populos sibi cre­ditos armis protegere, nec primum fuisse Julium II. qui hoc fecerit, verum etiam Pii II. Innocen- tii VI. Clementis IV. pluriumque aliorum Ponti­ficum Romanorum laudatissimorum exempla pro­fert , qui usi armis sint adversum hostes , et pro defensione provinciarum , et civitatum/ ad Eccle­siam Romanam pertinentium. Machabaeos quoque fuisse Summos Sacerdotes, et Principes, quin et Moysem: qui tamen bella gesserint. Igitur, qui Julium Papam carpere vellet, ei etiam industriam, et virtutem Sanctorum Pontificum, nec non Ma- chabaeorum, ipsiusque Moysis fore accusandam. Inter has etiam bellicas curas Julius se vertit ad Ecclesiam Vaticanam, vetustate labantem, e fun­damentis excitandam , et aedificandam; opusque ipse hoc volebat perficere : quod deinde nonnisi plurium Pontificum cura, atque labore perfectum est. Artu-

Next

/
Oldalképek
Tartalom