Alber, Joannis Nepomuk: Institutiones historiae ecclesiasticae Tom.5. (Agriae, 1825) - 89e

et caerimonias copulationis peregit; neque enim lioc cum Bolena novum matrimonium valere po­terat vivente Catharina priore legitima uxore. Rolandus ab Rege Episcopatum Lichefeldiensem praemium tulit. Bolena jam post quintum men­sem ab his nuptiis filiam enixa est Elisabetham. Nonnulli in dubium vocant, an ex Henrico, vel alio hanc susceperit. Illud videtur certius, quod Henricus Elisabetham ultimis tabulis inter haere­des regni scripserit. Ipsam Bolenam quidam fe­runt filiam fuisse ejusdem Henrici ex commercio cum Bolenae matre. Sed nihil certi, eoque ma­gis, quod ejusmodi illiciti, et inhonesti amores clandestino peragantur. A Sec. XVI. usque ad Sec. XIX. 129 20, A Clemente VII. R. P. excommunicatus Henri- cus VIII. Facit schisma. Saevit. Cum matrimonii hujus fama, ait Sanderus cit. loc. fines Angliáé egressa ad exterorum aures pervenisset, dici non potest, quantum admiratio­nis , doloris, et indignationis in Christianorum Principum animis excitaverit. Imprimis vero Ca- rolum Y. Imp. indignissime rem tulisse , obtesta- tumque esse Pontificem, ne rem hanc impunitam sineret; hunc vero pro ea, qua semper fuerit in Henricum indulgentia , nihil praepropere voluisse agere. Quin Clemens VII. Pontifex ea etiam de causa in Galliam perrexit, et Massiliae Franciscum I. Regem Galliae convenit, ut per hunc, quod summa esset cum Henrico amicitia conjunctus , Regis animum ab Annae complexu retraheret. Ve­nerunt Massiliam etiam Henrici legati, qui vero Tomulus V. 9 tana

Next

/
Oldalképek
Tartalom