Alber, Joannis Nepomuk: Institutiones historiae ecclesiasticae Tom.5. (Agriae, 1825) - 89e

Ii6 Institut. Hist. Eccles. Pars. V. Gueslaeus, unus ex ministris illis Regiis, qui il­lum Dominicanum contrucidaverunt, ad amicum, suum dederit, et scripserit, Jacobum Clementem a se hospitio receptum, noctu profundo corre­ptum somno repertum esse. Intellexerat videlicet per profundum somnum illius mortem , quae ei illata est, ut in hujus vestibus , et sub nomine ipsius adornaretur alter verus Regis interfector ad celandum crimen, et quem ad exequendum fa­cinus induxerint cum aliis praemiis, tum etiam securitatem ficte pollicendo. Hi iidem ministri cum subdole sparsissent Edmundum Burgonium Priorem Conventus Dominicanorum Parisiensis conscium fuisse ejusdem criminis, quamvis hoc constanter negavisset, et testatus esset se caedem hanc detestari, et execrari j falsis tamen testium accusationibus obrutus, a quatuor equis discer­ptus est in pia ad Deum oratione vitam finiens. Spondanus ad hunc annum num. 17. §. 18. Henrid IV. Regis Galliae conversio ad fidem Catholicam. Calvinianorum in Gallia, et Lu­ther anorum in Germania declaratio de Eccle­sia Catholica. Ilugonotae compressi in Gallia. Henricus III. filium haeredem non habuit. Stirpe igitur desinente Valesia, ex qua erant an­teriores Reges Galliae, transiit regni jus ad Hen- ricum Borbonium, illum eumdem, qui Rex Na- varrae jam saepius memoratus est, originem du­cens a Roberto S. Ludovici IX. filio natu mini­mo , cujus frater Philippus cognomento Audax S. Ludovico in regno successerat, Robertus autem

Next

/
Oldalképek
Tartalom