Alber, Joannis Nepomuk: Institutiones historiae ecclesiasticae Tom.5. (Agriae, 1825) - 89e

A Sec. XVI. usque ad Sec. XIX. 107 §■ 17­Hugonotcc iteratis cladibus affecti in Gallia. Nu­ptiae Parisienses. Nec tamen eo minus conti­nuatas per eos turbae, et seditiones. Caedes Henrid III. Regis Galliae per quem patra­ta sit. Ilugonotae , qui auctores rebellandi Guesiis in Belgio erant, id, quod accidit a. i566. sub- sequente anno 1567. et ipsi rursus in Gallia arma ceperunt adversus Regem suum Carolum IX. et Catholicos, associatis sibi etiam Protestantibus e Germania, qui ingenti numero ad eorum auxili­um venerunt. Commisso praelio ad Jarnacum op­pidum ab exercitu Regio , cui Henricus Andium Dux praeerat, victi suntHugonotae, et ipse etiam Princeps Condaeus perduellium dux occubuit. In hujus vero locum sibi exercitus ducem crearunt Colinium , pariter e Regio sangvine Principem , qui aeque se illorum sectae addixerat, et bellum instaurarunt tanta confidentia , ut monetam etiam cuderint, cum effigie Joannae Navarrae, et Hen- rici ejus filii, primariorum sectae in parte una, et inscriptione in parte altera : Pax certa, victo­ria integra, mors honesta. Collati§ signis ad Mon- cotorium in Pictonibus ingenti clade iterum affe­cti sunt Hugonotae. Pax quam sibi ex victoria pollicebantur , virtute suorum armorum , data etiam victis est a victoribus a. 1570, his conditio­nibus, ut oblivioni traditis omnibus, quae inter­cesserant, liberum esset Hugonotis suam religio­nem exercere exceptis tantum quibusdam locis, inter quae erat Urbs Regia, et Aula, insuper ut pari cum Catholicis jure fruerentur ad obtinendas, et gerendas omnes dignitates. Non poterat ben i-

Next

/
Oldalképek
Tartalom