Alber, Joannis Nepomuk: Institutiones historiae ecclesiasticae Tom.5. (Agriae, 1825) - 89e

nefarium gestum inter cives. Similiter in aliis pluribus civitatibus, et locis ejusmodi conflictus, et pugnae inter cives exstiterunt ad vim repel­lendam , quam Catholicis intulerant Calviniani. S. Augustinus apud Raynaldum Tom. i4. pag. 338. in testimonio Gasparis Cardillos, dixit, haereticos initio vulpes esse, quoniam cum viribus possunt parum, arte, calliditate, fraudibus , atque dolis plurimum utuntur : armis vero potentes effecti, leonibus esse similes, qui, uti ungvibus leones, vi omnia, atque armis ten tent, adgrediantur, pul­sent, diripiant, et discerpant. Etiam vero nunc tam benigne actum est cum Calvinianis, ut ex iis, qui seditionis, et caedium rei, multi erant com­prehensi, duobus tantum vel tribus supplicio af­fectis, reliquis omnibus parsum sit. lidemy qu\ supra. j. 16. Ex Gallia turbae Religionis causa transeunt irt Belgium. Guesii in eodem Belgio. In Belgio Foederato quem in statum prolapsa sit Re­ligio. * , Sed neque nunc pacatiores sunt facti. Con- daeus Princeps ex sangvine Regio defecerat ad illos. Hunc statuerunt facere Regem Carolo IX. e regia dignitate dejecto. Itaque bellum adgre- diuntur aperte, invaduntque urbes , atque arces, easque sibi subjiciunt, iterumque omnia illa pa­trant in ea, quae Sancta sunt Catholicis, et va­stant templa. Turonibus corpus S. Martini, ejus­dem urbis Episcopi, quem Deus illustraverat mul­tis miraculis , in summaque veneratione apud omne« A Sec. "XVI. usque ad Sec. XIX. lói

Next

/
Oldalképek
Tartalom