Alber, Joannis Nepomuk: Institutiones historiae ecclesiasticae Tom.4. (Agriae, 1825) - 89d
minuens, in eumqiie regerens talia, ob quas se ipse fecerit damnatione dignum, neque absque conviciis, appellando Antichristum, alterum Balaa- imim , et quemdam principem tenebrarum, quique ideo exciderit etiam ex potestate sua, cujus proinde neque censurae vim ullam habeant. Pontifex autem has in epistola ad S. Ludovicum Begem Galliae dixit, meras esse calumnias. Idem Pontificis edictum, contra se factum, Fridericus sic conatus est impedire, et infringere, ut suo in Sicilia Vicario mandaverit , ut omnes cuiuscumque ordinis, aetatis, vel sexus homines ad rogum damnet, qui illud edictum vel attulisset, vel reveritus fuisset: nec non de omnibus epistolis , si quas contra se mitterentur a Pontifice, praecepit, ut qui has attulisset, quiscumque is esset, e furca suspenderetur. Sed et arma sumpsit, aut potius instauravit majore vi, atque iracundia ad Romanum Pontificem suis possessionibus, et omni Patrimonio S. Petri exuendum, et spoliandum. Pontifex exercitum ei opposuit, Cruce insignitum eo more, quo ii hanc in veste gerebant, qui in expeditionem ibant ad recuperandam Terram sanctam, et Romae supplicationem instituit, in qua et lignum vivificae Crucis, et Capita Apostolorpm Petri et Pauli portata sunt, cumque deinde in basilica Vaticana sermonem ad multitudinem habuisset, ita omnium animos movit, ut ii etiam, qui Frideri- ca favebant contra Pont-ificem pecuniis corrupti, Crucem assumerent, atque arma adversus Fride- ricum. Qui exercitus cum se Friderico objecisset Romam adpropinquanti, et fortissime adversus eum dimicasset, spe abjecta potiundae Romae, retraxit copias. In omnes autem, quos Cruce insignitos comprehendere potuit, saeviit crudelissime, aliis candenti ferro Crux fronti est inusta, alii meraA Sec. *KIII. usque ad Sec. X.P'I. 69