Alber, Joannis Nepomuk: Institutiones historiae ecclesiasticae Tom.4. (Agriae, 1825) - 89d
66 Institut. Hist. Eccl. Pars IV, una cum multis aliis Principibus una epulati sunt: statimque etiam Romam Pontifex, a Romanis invitatus, regressus est, susceptusque magno cum gaudio. Richardus de S. Germ, in Chrom, Albertus Stadensis in Chron. 5- 9Excommunicatio 'iterata Friderici IT. Acta illius. Indicitur Concilium gener ale Romam. Hungária, pluraque alia regna per Tartaros devastata. Haec tamen sponsio a Friderico Imp. facta Gregorio Papae, utpote quam fecerit non exanimo , sed tantum temporis gratia, atque suis metuens rebus, non fuit firma, atque adeo nec concordia stabilis: quin dissidium multo etiam gravius exarsit inter eos postea, quam fuerit anterius. Qualia sint, quae egerit Fridericus, quibusque se invisum reddiderit Pontifici, ex Gregorii epistolis cognoscuntur. Sunt autem ista: Illatis Ecclesiae non contentus injuriis , (sunt verba Gregorii in epistola , qua respondit ad epistolam, qua Fridericus in eum invectus erat) data quibusdam rebellibus nostris non modica summa pecuniae seditionem contra nos in Urbe molitus est pluries commovere, ut nobis, et fratribus nostris (Cardinales fratrum nomine videtur designasse) a Sede nostra repulsis, et concusso Capite fidei, quod superaedificavit Dominus, impulsu ejusdem Friderici rueret leviori. Quod et positum a Gregorio est in sententia omnium primo, quam in Fridericum deinde tulit. Inter injurias Ecclesiis ab Friderico illatas in eadem sententia positum est, quod non permiserit quasdam Ecclesias C'athe~