Alber, Joannis Nepomuk: Institutiones historiae ecclesiasticae Tom.4. (Agriae, 1825) - 89d
554 Notitia Tatrum. 1116. existi tit. Jam vero hinc istene Euthymius debebit esse, cujus narrationem affert Damascenus in Oratione sua de Dormitione Virginis Deiparae? Dum idem Damascenus Hierotheum quoque memorat, et Timotheum Ephesiorum Episcopum, sequiturne, quaeso, istos adversus temporum rationem esse ab eo prolatos testes, quia aliquis Timotheus, et Hierotheus fuerit post Damasceni aetatem ? Dicitne Damascenus, se hunc citare Euthymium, qui sub Alexio Imp. vixerit? Quid , etiamsi iste foret? Anne sta- tim sequeretur, idcirco abjudicandam hanc esse Orationem Damasceno, quando quidem posset haberi solummodo pro interpolata? Denique , dum Caveus hanc Damasceni Orationem voluit esse manifesto spuriam ob allatum in ea Euthymium, ut everteret fidem narrationis, nihil tamen adhuc profecit: siquidem Damascenus non ex solo Eulhymio probaverit, rem a se narratam de dormitione , et assumptione Dei- parse , verum etiam ex epistola Hierothei ad Timotheum, quam non lacessivit Caveus, et qua stante, tamen firmum erit, quod narratur, quidquid sit de Eulhymio. De dormitione, et assumptione Deiparae aliorum etiam testimonia jam prolata sunt supra Part. I. pag. 125. S. Anselmus Archiepiscopus Cantua* riensis. S. Anselmus ab Augusta, civitate Burgundiáé, fuit oriundus, natus patre Gandulpho , matre Hememberga, claris genere. Jam adolescens, volebat rebus mundanis renunciare , et monachus fieri; sed Abbas, a quo recipi petebat, quia patris