Alber, Joannis Nepomuk: Institutiones historiae ecclesiasticae Tom.4. (Agriae, 1825) - 89d

54o "Notitia Patrum. Romanum Pontificem electum finisse cum Pela­gium Papam antecessorem suum appellet. (Ibid. I. 7. c. 5i.) Plures ad populum homilias in Euan­gelia JRomce sedentem, habuisse. (Ibid. 1. 4. c. l4. i5.) Quce omnia nullus est, qui statirn non perspiciat, ita S. Gregorio convenire, ut nulli alteri valeant attribui. Quamobrem ipse etiam Caveus, postquam argumenta in utramque addu­xisset, subjecit: Ejus ergo esse, nempe Grego- j rii , haud iverim jnficias. Attamen etiam addi­di' : Interim in hoc opere concinando nimium credulitati suce indulsisse , et in fabulas , plus quam par, erat, propensiorem fuisse, nemo , qui cequo animo, ac praejudiciis libero id legerit, facile negabit. Jam demonstratum est, qua fide istos Dialogorum libros confecerit, de se ipsum Gregorium testatum esse, sed Reformatis, ut ipsi se vocant, is omnis credulus est, et in fabulas propensus, qui credit narrationi de miraculis, quae in Ecclesia contigerint aevo Apostolis ulteri­ore. Dum Deus ad eorum preces , qui sancte in Ecclesia Catholica vixerunt, fecit miracula, vel ipsos his etiam post eorum obitum honesta­vit, ostendit istorum vitam, et religionem, qua eum coluerunt, sibi fuisse gratam, et acceptam, atque unde sequitur etiam Religionem, quam coluerunt, fuisse veram, et rectam, cui secus Deus non fuisset bene affectus. Ista ratione Ca­tholica Religio per miracula, quae in ea vigue­runt , etiam post aetatem Apostolorum, dumque ii, qui se Reformatos dicunt, jam ponunt Ec­clesiam nostram e sua puritate decidisse, probat se veram etiam hoc tempore perstitisse Religio­nem ; rubore perfunduntur, qui in suae sectae patrocinium nullum sciunt proferre miraculum, faqtum in sua secta. Itaque nihil aliud sibi vi­dent

Next

/
Oldalképek
Tartalom