Alber, Joannis Nepomuk: Institutiones historiae ecclesiasticae Tom.4. (Agriae, 1825) - 89d

»S. Hieronymus. 48t liquids, ne solem quidem, nec lunam, non Ange­los , non Archangelos, non Cherubim, non Sera­phim, et omne nomen, quod nominatur et in prae­senti seculo, et in futuro , colimus, et adoramus, ne serviamus creaturae potius, quam Creatori, qui est benedictus in secula. Honoramus autem Reliquias Martyrum, ut eum , cujus sunt Mar­tyres , honoremus. Honoramus servos, ut honor servorum redundet ad Dominum, anf : Qui vos suscipit, me suscipit. Epist. 109. ad Ripari­um. Adversus Vigilantium ista scripsit Hierony­mus, qui cultum Sanctorum et eorum Reliqui- % arum traduxerat, tanquam idololatriam , quasi Sanctos, et eorum Reliquias eodem adorationis cultu prosequeremur , in Ecclesia Catholica, quo ipsum Deum. Propter hunc cultum Sanctis, et eorum Reliquiis exhibitum etiam nunc Praecones JLutherani et Calviniani nos solent Catholicos de­pingere coram plebe sua, velut idololatras. Ve­rum non dicunt, falluntque illos, si sciunt, quo­modo colamus Sanctos , et eorum Reliquias, si vero nesciunt, quomodo id audent dicere, et af­firmare, quod ignorant? Aliamne vero ob cau­sam istud factitant, quam ut plebeculae suae illu­dant, eamque in errore detineant? Eamdem calu­mniam de adoratione Martyrum jam Vigilantium struxisse Ecclesiis Christi, objecerat S. Hierony­mus eidem Vigilanlio in libro, quem contra illum scripsit. At vero ex ipso Hieronymo iidem petunt au­ctoritatem adversus venerationem Sanctorum, qui improbaverit lumina accensa, et adhibita in hono­rem Martyrum. Adversus hoc jam etiam a Vigi­lando objectum, respondit Hieronymus: Cereos non clara luce accendimus , sicut frustra calu­mnia~

Next

/
Oldalképek
Tartalom