Alber, Joannis Nepomuk: Institutiones historiae ecclesiasticae Tom.4. (Agriae, 1825) - 89d
454 Institut. Hist. Eccl. Pars IV. si virtute ejus decreti , quod de Conciliorum eminentia supra Papam factum erat per Concilium Constantiense , et Basileense; tamen hunc Cardinalium collegio inseruit, addita etiam legati dignitate per Sabaudiam, et habitu Pontificali ei exteriore relicto, excepta Cruce in calceo, et Eucharistiae antelatione. Sed et illud accidit ridiculum in hac Felicis abdicatione r quod , postquam hanc Felix fecisset, ii, qui perpauci adhuc cum eo manserant, Lausannae adhuc ultimum, atque quasi generalis sui Concilii conventum celebra- rint, et tamquam per abdicationem Felicis, Sedes Apostolica vacare coepisset, Romani Pontificis electionem instituerint, huncque suis suffragiis Nicolaum V. renunciaverint. Apud Nicol. H. I. 18. epist. Secret, pag. 433. Ipsi etiam omnes Reges, et Principes agnoverunt, ea, quae acta in Basileensi concilio contra Eugenium Papam sunt, fuisse ejusmodi, quae non tetenderint in Ecclesiae bonum , atque ad illam unitatem, quam Christus esse voluit, servandam , sed potius ad hanc dissipandam, et subvertendam. Unitatis enim hujus conservandae causa inter ipsos Apostolos unus electus est, ut capite constituto schismatis tolleretur occasio, quemadmodum ait S. Hieronymus lib. i. contr. Jovinian. quod vero caput Basileenses verbo reliquerunt, re sustulerunt, seipsos ponendo supra Romanum Pontificem. Carolus idem VII. Galliae Rex per suos legatos ad Eugenium IV. cujus allocutionem ex Ms. Vatic, habet Raynaldus ad a. i44i. mim. 9. sic locutus est de ßasileensibus: Ad hanc vesaniam devenerunt, quod supremam potestatem in uno supposito consistere denegant, sed eam in multitudine, quce Qito in diversa sein-