Alber, Joannis Nepomuk: Institutiones historiae ecclesiasticae Tom.4. (Agriae, 1825) - 89d
A Sec. XIII. usque ad Sec. XVI. 421 ceteris, qui pro defensione Unionis scripserunt, et a quibus etiam ea habentur, quae post Unionem apud Graecos in Oriente evenerunt. De Concilio Florentino, et Graecis quoad Unionem sunt scriptores etiam Latini S. Antoninus in chronico, qui et interfuit Concilio Florent. Horatius Iusti- nianus , et Augustinus Patricius. Russi, quemadmodum supra vidimus, post Florentinum Concilium in sua disjunctione ab Ecclesia Romana perstiterunt, His sub Patriarcha Constanlinopoli- tano positis, erat prius tantum Metropolita, qui et ipse suae ordinationis causa Constantinopoliin ire debebat. Quod duravit usque dum Constantin opolis sub Turearum potestatem venisset. Ab hoc tempore Russi inceperunt non jam pendere a Patriarcha Constantinopolitano. Anno i587,Czar Fedor Ivanovicz eum, qui Russorum metropolita hactenus erat, etiam Patriarcham voluit esse petito consensu, et obtento a Constantinopolitano , et ceteris Orientis Patriarchis, ita tamen, ut quod ad ordinem attinet, Jerosolymitanum sequeretur. Qui vero, jam Patriarcha cum iu Imperatores magnam sibi auctoritatem sumpsisset; Petrus I. cognomento Magnus Patriarchalem dignitatem sustulit, et instituit, ut rectio Ecclesiae Russicae per Synodum exerceretur. Qui status regiminis Ecclesiastici etiam nunc ibi obtinet.