Alber, Joannis Nepomuk: Institutiones historiae ecclesiasticae Tom.4. (Agriae, 1825) - 89d

habet quidem Athanasium inter Patriarchas Con- stantinopolitanos, verum sub Imperatore Androni­co Seniore , qui a. 1283. factus Imperator est. Et omnino hic debebat confingi. Nam Patriarchae Constantinopolitani, post Josephum Florentiae moiv tuum ultra annum i45o. erant non tantum in Unione cum Latinis, verum etiam hujus defen­sores, et pro ea pugiles strenui. Anno deinde l45o. quo ponitur hoc concilium Sophianum ce­lebratum, fuit Imperator Graecorum Constantinus Palseologus. Hic vero Unioni sic deditus erat, ut cum inducta per Joannem Palaeologum nondum esset, is coram Isidoro, quem haede causa lega­tum suum Constantinopolim miserat Nicolaus V, Papa, Unionis professionem praestiterit. Istene vero hoc concilium celebrari passus esset ? aut hoc nolente, et adversante Imperatore celebrari po­tuisset? A Sec. XIII. usque ad Sec. XVI. 419 Sed quamvis etiam Graeci Concilium hoc insti­tuissent, jamne hujus auctoritas aliqua esse pos­set adversus Concilium Florentinum ? quod ex toto Oriente, et Occidente congregatum erat, cui Romanus Pontifex praesedit, cui affuerunt, Josephus Patriarcha Constantinopolitanus , Ale­xandrinus, Antiochenus, Jero9olymitanus, hi tres per suos vicarios, ille ipse. Ne Marcus quidem Ephesinus, omnia conquirens , ut auctoritatem detraheret Concilio Florentino, inde, quod oecu- menicum non fuerit, sibi subsidium aliquod pe­tiit, sed tantummodo dicebat, Josephum auro, et donis delinitum Latinis succubuisse, et in com­munionem cum Latinis consensum neque sincere, atque ex animo dedisse. Quae et ipsa a Marco Ephesino non sunt dicta ex vero, et refutata ab r aliis

Next

/
Oldalképek
Tartalom