Alber, Joannis Nepomuk: Institutiones historiae ecclesiasticae Tom.4. (Agriae, 1825) - 89d
A Sec. XIII. usque ad Sec. XVI' 521 que consensum a Cardinalibus: quem vero hi ei denegarunt illa sua non propitia erga eum voluntate. Cumque ab his deinde, velut perjurus, traductus fuit, literis publice datis ad universos Christi fideles Gregorius hoc crimen, sibi impactum diluit. Mansitne ergo Cardinalibus justa causa desciscendi ab obedientia Gregorii ? Et quamvis in perjurii crimen incidisset, idcircone excidisset ex Pontificatu? Si vero legitimus mansit Pontifex, aliterne quam criminose, et seditiose potuerunt ab hoc Cardinales deficere ? Deinde iidem excussa Gregorii obedientia facti sunt erga hunc rebelles, et schismatici et suopte hoc facto, et se copulando cum Cardinalibus Petri de Luna, qui homines omnino schismatici erant, nec Cardinales veri, utpote ab antipapa vel Clemente VII vel Petro de Luna Cardinales facti. Hi igitur Cardinales partim ex priore schismate Petri de Luna, partim qui se per recentius schisma separaverant a Cathedra S. Petri, quam Gregorius Xli. tenebat, inter se consociati adversus eum- dem Gregorium, concilium indixerunt, et convocarunt , idque ut impedirent concilium quod jam erat indictum, et convocatum a Gregorio, ea etiam cum nequitia, et astutia ad decipiendos omnes, ut diem fingerent, qua suas literas dederint , quibus indixerant concilium. Hinc igitur ii erant, qui concilium, quod ipsi conflarunt adhibitis in subsidium fraudibus, structisque calumniis in ipsum caput Ecclesiae, et quod totum ipsorum nitebatur mendaciis, quibus infamaverant Gregorium Papam, dacere potuerint legitimum, et ce- cumenicum: quod non tantum secum non habuit Papam, sine quo concilium esse nequit universale, sed cui is adversatus etiam sit, et quod anathemate confixerit? Sed