Alber, Joannis Nepomuk: Institutiones historiae ecclesiasticae Tom.4. (Agriae, 1825) - 89d

mus Pontifex plenitudinem potestatis, atque hanc ab ipso Christo. Quae plenitudo illo pacto non maneret, nec ille Pontificatus perstaret, quem Christus in Petro instituit, plenitudinem ha­bentem potestatis. Adversus Pisanum Concilium, a Cardinali­bus convocatum, objecerat quoque Conradus, hanc convocationem eos facere non potuisse, quia supra convocandos nullam habuerint, et habe­ant auctoritatem, sed neque, supra concilium nec tantum non ordinariam, sed neque delega­tam. Id, quod verissime ab eo dictum est. Sunt enim Cardinales nonnisi negotiorum administri Pomani Pontificis, qui ultra id nihil possint, quam quod eis a Pontifice commissum, atque datum est: nec eorum dignitas jus aliquod divi­nas institutionis habet, qui neque fuerint ab ini­tio Ecclesiae, atque etiam vacante Sede Summi Pontificis sic sint circumscripti per Pontifices, in ipso etiam modo eligendi successorem Pontificem, nedum in aliis omnibus rebus , ut totum inane, atque irritum sit, quidquid contra attentent. Numquam autem ullus Pontifex dedit Cardinalibus potestatem judicii exercendi de homano Pontifice, nec convocandi concilii, etiamsi ut ipsi hujus Pi­sani concilii convocationem sub hoc praetextu fe­cerunt, si quid dubium exortum esset de Ponti­fice. Symmachus Papa accusatus fuit de adulterio: Laurentius, ejusque factio obtinuit a Theodorico Pege Italiae convocationem synodi eum in finem, ut Symmacho damnato, et deposito ex Pontifica­tu ipse obtineret Pontificiam dignitatem Conve­nerunt Episcopi mandato Regio adacti, sed ju­dicium tamen de Symmacho agere ausi non sunt. Quia sicut subditos, (scribebat eodem tempore, A Sec. XIII. usque ad Sec. XVI. 309

Next

/
Oldalképek
Tartalom