Alber, Joannis Nepomuk: Institutiones historiae ecclesiasticae Tom.4. (Agriae, 1825) - 89d

goniae: nec non Universitas Parisiensis id svase- rat. At vero Cardinales tanto magis pCöperarunt perficere electionem: ne tamen viderentur negle­ctui habuisse Regis Galliae literas, has non ape­ruerunt , nisi peracta jam electione. Videlicet praeclare ostenderunt, quam amantes, et studiosi essent concordiae, et unitatis, quae debet esse in Ecclesia. Elegerunt Petrum de Luna Cardinalem Aragonensem, qui sibi Benedicti XIII. quasi nő­tlen Pontificale sumpsit. Nemo fuit obstinatior, et pervicacior in tuendo schismate: tametsi ante­quam electus fuisset, semper in ore habuerit unitatem, et concordiam, hancque se anhelare ostenderit. Quid ipse etiam senserit de Urbani VI. Pontificatu, ex eo, quod refert Anselmus Ca­nonicus Patracensis Tom. IV. de Schism, pag. 78. fit manifestum. Interrogatus enim, de hoc respon­dit suo more jurandi, Per mia fe (per meam conscientiam) ego credo, quod a tempore Sancti Petri non fuit verior Papa in Ecclesia Dei, tam rite , canonice, et concorditer electus ante, et post ingressum Conclavis. Petierat is ab Urbano, ut ad id, quod jam habebat beneficium, aliud adhuc sibi conferret. Hoc ei fuit negatum. Id­circo Urbanum deseruit, et factioni se adjunxit Cardinalium, qui Clementem antipapam sibi ele­gerunt, ab hoc sperans, quod ab Urbano obti­nere non potuit, auditus deinde dicere: Certe non servirem Deo, si non faceret mihi bonum. Bartholomceus Zabricius Tom. II. de Schism. Illam homo ambitiosus, et cupidus, omniaque referens ad suum emolumentum desiderabat con­cordiam , ut se unum omnes haberent Pontifi­cem , non ut istius concordiae causa , etiamsi ista ratione comparari potuisset suum Pontificatum, quem nequidem sua bona conscientia tenebat, di­2 8 2 * Institut. Hist. Eccl. Pars IV.

Next

/
Oldalképek
Tartalom