Alber, Joannis Nepomuk: Institutiones historiae ecclesiasticae Tom.4. (Agriae, 1825) - 89d
lenniter inauguratus est. Hi Cardinales, qui Romae erant , literas miserunt Avenionem, ad Cardinales qui adhuc ibi morabantur, subscriptas a se omnibus de electo a se Urbano: qui et ipsi liunc rite electum recognoscentes, suam ei venerationem ut Summo Pontifici testati per literas sunt. Die 25. Aprilis Cardinalis Ambianensis Joannes Grangius ex Hetruria , ubi legationem obiverat , rediit, salutavitque Urbanum ea cum veneratione , quae exhiberi solet Summo Pontifici. Ita omnium trium et viginti, qui tunc numerus fuit Cardinalium consensione, et professione Urbanus fuit agnitus, et habitus verus, legitimus- que Pontifex, Urbanus VI. fuit homo vitae severae, naturaeque non nihil asperioris, qui iam die, postquam inauguratus fuit, altera, Episcopos, qui Romae haerebant, reprehendit, quod in suis Ecclesiis non residerent, nec curam per seipsos, quam deberent, gregi suo impenderent. Post unam septimanam Cardinales in consessu publico etiam aliorum Praelatorum acriter reprehendit, denunciavitque his, se ea, quae agerent, non passurum. Quae ista speciatim fuerint , ex Wal- singhamo in Richardo II intelligitur, cujus haec verba sunt: Ex post cum ipse Cardinalis (Rober- tus Gebennensis) et ceteri de Collegio, quibus Ecclesiae perturbatio complacebat, viderent Urbanum Papam, ut Summum Pontificem per omnia condecenter agere, contra avaritiam ipsorum disputare , adversus injustitias disceptare, et in omnes Simoniacos intrepide terribiliter fulminare, paenituit eos fecisse hominem. Simonia horum in eo constitit , quod pensiones annuas ab his sibi haberent pactas, qui eorum opera, et coalmen374 Institut. Hist. Eccles. Peers. IF*.