Alber, Joannis Nepomuk: Institutiones historiae ecclesiasticae Tom.4. (Agriae, 1825) - 89d
minem esse, qui dignus esset ad succedendum Zishae in munere ducis. Itaque iidem se Orpha- nos nominarunt, quod carerent duce: qui vero quamvis divisi invicem essent, tamen quoties negotium aliquod adgressi sunt contra Catholicos, in hoc viribus conjunctis egerunt : nec hoc tantum in Bohemia fecerunt; sed suis armis etiam Germaniam, Hungáriám, et Poloniam incursaverunt, ut sectam suam propagarent. Haec Hussi- tarum grassandi licentia in extera etiam regna permovit, a. 1431. et Eugenium IV. Rom. Pont, et Principes Germaniae ad sacram militiam denuo conscribendam adversus Hussitas: qualis contra eosdem Hussitas jam indicta erat a. i420. a Martino V. nullo tamen fructu. Nunc vero eo majore studio fuit apparatum sacrum hoc bellum quo indignius ferebant Germaniae Principes talem Hus- sitarum audaciam, qua invaserant vicina etiam regna, omnique crudelitate in his bacchabantur. Convenit itaque ingens exercitus, ut solus Fride- ricus Marchio Brandeburgicus ad quadraginta millia equitum in Hussitas duceret: pro se autem quisque etiam alii collegerant, quam numerosissimum poterant exercitum: nec labor ullus fuisset tantis viribus Hussitas opprimere, nisi abfuisset Principum concordia in exercitu, ejusque scopis dissolutis simili imperio. Cum enim casu incendium in castris exortum fuisset, vano metu de castris jam captis ab hoste, diffugit, et dilapsus est totus exercitus etiam impedimentis relictis. Cochlceus. lib. 6. Hist. Hussit. Cum a Martino V. et Eugenio IV. jam indictum haberetur Cocilium , Basileam, et ille conatus Hussitas armis domandi rursus in irritum cecidisset, Sigismundus denuo tentavit mansvetudine, ű5i Institut. Hist. Etel. Pars JH.